Hľadaný výraz: Mt 20,1-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; 2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4 et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. 7 Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”. 9 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. 10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. 11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias 12 dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. 13 At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? 14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.

1

mail   print   facebook   twitter